# Technica curiosa 93

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/93

apparet: ubi per foramen & dicti verticilli, & per uncum seu annulum L obturamenti, transit filum 8, 9. 10, intra vitrum, ut ejus beneficio res intra evacuatum vas intromissae, ac dicto filo alligatae, possint moveri ad libitum, absque verticilli extractione, per solam ejus circumrotationem. V. Collo Recipientis accommodavit epistomium, cum verticillo, SNOXZ, ut in Fig. V. apparet. Quod epistomium ut meliùs ad glutinaretur collo Recipientis, proindeque aër, qui inter colli convexa & epistomii concava latera irrepere furtivè potuisset, accuratiùs excluderetur; ad scapum epistomii X adferruminavit Laminam stanneam MTVW, (ut in Iconismo XXXVI apparet) eò usque expansam, ut collum Recipientis operiat. Eam autem adferruminationem, seu caementationem (quae nonnihil operosa est) in hunc perfecit modum. Laminae stanneae cavitatem liquefacto adimplevit caemento, ex pice, resina, & cineribus ligni, omnibus probè mixtis & concorporatis, composito. Et quò liquidae hujus mixturae ingressus in orificium Z scapi X impediretur; foramen illud subere obturavit; suberi autem annexuit filum, quo per superius Recipientis orificium extrahi posset. Porrò vitreum Recipientis collum, postquàm igne probè fuit calefactum, caemento immissum fuit, idque ultra scapum X; quo factum, ut omne spatium inter laminam stanneam & vitri seu Recipientis superficiem externam prope collum, ipsumque collum, item inter Recipientis superficiem internam prope collum psumque collum, item inter Recipientis superficiem internam epistomii scapum, caemento illineretur, ac repleretur, forame tamen Z non obturaretur. §. II. Antlia prevmatica, ejusque partes. CActenus superiorem Machinae, quam Iconismus. XXXVI. re-Auttin AA praesentat, partem descripsimus; nunc inferiorem delineabi. Pnesmatica Angliamus. Constat haec sustentaculo, & antlia prevmatica. cana. I. Sustentaculum est ligneum, parvum quidem, sed validum sitis, & tribus pedibus, numeris I, I, I, notatis, suffultum, eo situ fabricatis, ut unum ejus latus perpendiculariter stet, nè liber manûs manubrium antliae circumagentis motus impediatur. Circa mediam sustentaculi hujus regionem asser transversarius clavis defixus est, numeris 2, 2, 2 notatus, qui non incongruè diaphragma dici potest. Huic diaphragmati incumbit, & firmiter includitur maxima ipsius antliae pars Haec antlia quatuor constat partibus, videlicet cavo Cylindro, Pistillo, fuctorio, Manubrio ad pistillum movendum, & Valvulâ seu ventili. II.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
