# Technica curiosa 932

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/932
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/932

Cùm ergo in Esdraeae linguae Alphabeto non formetur Thau per modum crucis, in Samaritanae verò linguae Alphabeto ita formetur, uti ex praecedenti schemate utriusque Alphabeti, & ex quibusdam antiquis nummis Samaritano charactere inscriptis patet; dicendum est, Samaritanam, non Assyriam ante Esdram in usu fuisse, ac proinde sacram Scripturam primitùs illo, non hoc charactere fuisse exaratam. §. IV. Secunda sententia vult, sacram Scripturam fuisse ante Esdram Assyrio charactere conscriptam. Tasentit Cardinalis Casar Baronius 40. 2. Annal. Anno ChriAsti 180. Probat ex Philone, qui lib. 2. de vita Moysis inquit, illâ ipsâ lingua, & charactere, quibus antiquitùs scripta Lex fuit, sic permansisse semper, absque ulla mutatione, usque ad Ptolemaeum Philadelphum; quo quidem tempore scripta reperiebatur eodem charactere & idiomate, quo Esdras eam scripserat. Idem probatur ex Josepho. lib. 3. Antiquitatum Judaicarum, cap. 8. ubi de lapidibus Rationalis loquens, ait; His insculpta sunt Jacobi filiorum nomina litteris vernaculis linguae nostratis. Tempore autem Josephi utebantur Judaei iisdem litteris, quibus post Esdram in hunc usque diem fuerunt usi, nempe Esdraeis, seu Assyriis. P. Athanasius Kircherus in Oedipo Tom. 2. Classe 2. Disquisit. 2. §. 2. putat, Judaeos ante captivitatem Babylonicam usos fuisse utroque charactere, Samaritano videlicet, & Assyrio: & Assyrio quidem scripsisse sacram Scripturam, aliaque Sacra; Samaritano verò res prosanas, & ad Politicam pertinentes. Citat pro se R. Obodiam à Bartenora Commentario in Mischnaioth, Meseckel Jadaim, perck 4. num. Schis verbis: Scriptura Hebraica ea est, quae venit è regione trans flumen; Cuthym autem, qui sunt Samaritani, eam scribunt in hunc usque diem; Isral autem utebmur isti Sripturâ Digi Tenes cur siue pertum praesentes, et manetae eigentes, qua mune halites.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
