# Technica curiosa 933

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/933
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/933

peritur in manibus nostris, & percussa est tempore Regum Israët, & signata eâdem scriptura. Scriptura autem quà nos scribimus libros hodie, dicitur scriptura Assyria, estque scriptura Tabularum. Vocatur autem Assyria, quòd felix sit, & pulchra Confirmat haec eadem alius quidam apud R. Mosen Alasear Responsionum cap. 24. & R. Ichuda Muscato Commentator libri Cozri apud Morinum; & R. Azarias in libro intitulato Lumen oculorum, ubi postquàm multùm ultrò citròque ea de re disseruisset, consideratis iis quae dicuntur & praecipiuntur de Thephillim & Mezuzoth, quae Scripturâ tantùm Assyriaca scribi depebant; iisque quae sollicitè explicantur de virgulis & apiculis litterarum; concludit tandem his verbis. Haec in eam nos opinionem deducunt, ut aestimemus cum veritate & integritate, Tabulas Legis non aliâ Scriptur à datas fuisse, quàm Assyria. Idem confirmat R. Jacob in Oculo suo ex Rambam, his verbis: Ecce certus sum quod scripsi, quòd scriptura Tabularum, & Legis, quae fuit in Arca, nunquam est mutata. Et ita scripsit Rambam in Comment. Misnae in tractatu Jadaim; quoniam Scriptura qua nos scribimus ipsa est scriptura Assyria, & Scriptura etiam quà Legem DEUS benedictus scripsit; & vocatur Assyria à magnitudine & gloria, seu pulchritudine R. Samuel Japhe etiam vult, Assyriam Scripturam ante Esdrae tempora non fuisse vulgarem, sed legem tantùm, & phylacteria eâ scribi solita; caetera verò omnia monumenta, cujusmodi erant annales, sive historiae, & publica instrumenta, sicut & numismata, Samaritico charactere, qui tunc temporis quasi vulgaris erat, conscripta fuisse. Verba ejus sunt: Nihilominùs propter perfectionem & sanctitatem scripturae illius in illis diebus non scribebant eam, etiam in Libris, in quibus scribebat Rex, aut unusquisque pro se ipso; sed scribebant eos scripturâ Hebraicâ (id est, Samaritana.) Quia autem, abscondita erat Arca, obliti sunt litterarum vnsd. (id est illarum quae in Alphabeto postponuntur, & finales dicuntur) cùm migrarunt in Assyriam. Et noverunt, filii Assur hanc scripturam, ideo acceperunt eam sibi, vel quòd anten apud eos esset, (innotuerat enim illis ex libro sacro praeter Scripturam Bbbbbb 3 Firmam suum, hoc autem alterum fuerat, debere penetrant. Pisceano. tem Israel assueverunt ei simul cum illis ab illo tempore, & deinceps. Et hoc est propter quod dicitur, ascendisse cum illis de Assur. Sed in diebus Esdra datum est illis scribere librum Legis, & reliqua hagiographa, charactere videlicet Assyrio.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
