# Technica curiosa 934

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/934
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/934

§. V. Nostra sententia de charactere, quo sacra Scriptura fuit ante Esdram exarata. EGo existimo I. Verissimum esse quòd ante Esdraea tempora Lapud Judaeos in usu fuerit duplex character, Samaritanus videlicet, & Assyrius. Adducor auctoritate citatorum Auctorum; & quia reperiuntur antiqua numismata Assyrio charactere inscripta, ut vidimus suprâ. Neque dicas, numismata illa esse aut supposititia, aut non esse antiqua: gratis enim hoc dicitur, & ego alioquin idem dicam de numismatibus Samaritano charactere signatisus. Existimo II. Verum esse, quòd ante Esdraea tempora Lex & Scriptura sacra fuerit exarata charactere Assyrio, reliqua verò charactere Samaritano. Adducor similiter auctoritate citatorum Auctorum. Itaque sicut nunc alio & elegantiore charactere imprimimus libros, alio minùs eleganti scribimus; ita tunc Assyrio charactere, utpote elegantiore, scribebantur sacra, Samaritano verò profana. Et certè si ante captivitatem Scriptura sacra fuisset scripta Samaritano charactere, idque à Moyse, & caeteris haglographis; non fuisset ausus Esdras mutare characterem in alium non parum diversum, cùm sciret, etiam in figuris, apicibusque litterarum Scripturae latere mysteria. Praeterea probabilius est, non omnes sacros libros fuisse in exustione urbis & templi sub captivitatem Babylonicam deperditos, sed nonnullos saltem apud Judaeos in captivitate versantes fuisse conservatos; atque adeo probabilius est, Esdram non restaurasse Scripturam sacram er memoria, cui lam quae superetinet, commensiste, ac sordinem, redegisse, ut sentiunt Pererius, Bellarminus, Baronius, Serarius, Bonfrerius, & alii quos alibi citabo.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
