Latin
PARS
Kaspar Schott, Technica curiosa 936
Unproofread scanNot analysed yet
PARS SECUNDA. DE CABALA GEMATRICA, NOTA RIACA, ET THEMURA IActenus expedivimus ea quae toti Cabalae communia sunt; nunc explicabimus singulatim sex illas partes in quas suprà cap. 3. 5. 3. Cabalam universam divisimus. Incipimus à Gematrica, Notariaca, &Themura, quoniam sine his sequentes specus explicari atque intelligi nequeunt. Tres hae partes seu species versantur circa dictiones, syllabas, &litteras sacrae Scripturae, ponendo aut dictionem pro dictione, aut litteram pro dictione, aut litteram pro littera. Primum facit N, Gematria; Secundum ipi, Notariacon, seu Notariaca; Tertium nori, Themura Quo id modo fiat, ex sequentibus patebit. De his librum scripsit R. Joseph Bar Abraham Salemitanus, quem Hebraicè à Ganath, id est, Hortum nominavit; in qua voce Hebraica ternae littera, tres praedictas partes seu species Cabalae significant, nempe à Gematriam: Notariacam, &Themuram. CAστ ἐαν τοῦ τε τῆς ἐκ κα κ χα Mirabilium Cabalisticorum.