# Technica curiosa 937

Kaspar Schott, Technica curiosa, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/937
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/937

CAPUT VII. De Gematria, quae est prima Cabalae species. OEmatria, vel ut alii scribunt, Gametria versatur circa di-Gemur Cabalae speActiones sacrae Scripturae, accipiendo videlicet dictionem iet. pro dictione, idque vel per transpositionem litterarum aut syllabarum unius & eiusdem dictionis; quae metathesis appellatur, & aequivalet arti nostrae anagrammaticae, vel ex una dictione eliciendo aliam, per aequalem numerum in utraque inclusum; quae dicitur ἰσοψηφία. Unde duae sunt Gematriae species, seu modi. U. Gematria duae sunt triusque exempla dabimus. Putant aliqui, corruptam esse voPocius. cem Gematriae seu Gamatria, dicendumque esse Geometria, seu potiùs Arithmetica, quod (ut suprà cap. 3. §. 2. ex Reuchlino vidimus) in numerorum supputatione consistat, sitque quasi terrestrium characterum invicem numeralis dimensio, quae tamen pendeat ab Arithmetica illa ob abstractam sui simplicitatem nullis sensibus tractabili, & ideo ne novitiorum quidem artificio rudi subjecta. §. I. De primo modo Gematriae, per metathesin litterarum. Gematria per motaDIc Gematriaemodus consistit in eo, ut litterae unius & ejusdem thesin littedictionis inter se variè loco permutentur, & transpositione dirarum. versimodè combinentur, in ipsa combinatione modò plures, Vide Icomodò pauciores litterę assumantur, modò eaedem geminentur, ut nism. XX. optimè advertit Bonferius in Prolegom. Sacrae Scripturae cap. 21. Sect. 3. & patet ex sequentibus exemplis. I. EXEMPLUM. In Psalm. 21. legitur: TOU TO, PGR. In Virtute tua laetabitur Rex. Cabalistae teste Reuchlino

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
