Latin
PARS
Kaspar Schott, Technica curiosa 940
Unproofread scanNot analysed yet
Cogitemus igitur in homine tres partes, supremam, co put, tum quae à collo ad umbilicum protenditur; tertiam quae abum bilico extenditur ad pedes. Sunt enim &ha in hominis figura ve rietate quadam disciusae separate. Sed mirum, quàmpulchrè ex a mussim per exactissimam rationem tribus mundi partibus proportis one respondeant. Est in capite cerebrum, fons cognitionis. Est in pectore cor, sons motus vita &caloris. Sunt in parte postrema, genitalia membra, principium generationis. Eidem autem &in mando suprema pars, quae est mundus ingelici, sive Intellectualis, est fons cognitionis, quia facta illa natura ad intelligendum est. Pars media, que est coelum, principium vitae &caloris, in qua &uti cor in pectore dominatur. Est infrà Lunae, quod omnibus no tum, generationis principium &corruptionis. Videtis quàm apiè amnes hae mundi partes &hominis invicem congruant? Designavit autem Moses primam quidem nomine proprio, capitis scilicet. Secundam autem ignem appellavit, &quia hoc nomina à multis coelum censetur, &quia in nobis hac portio principium est caloris Tertiam vocavit fundamentum, quia per eam (ut notum omnibus) totum hominis corpus fundatur &sustinetur. Adjecit autem, quod hac creavit foedere bono; quia inter eas foedus pacis &amicitia ex naturarum cognatione &mutuo consensu, per Sapientiae DEllegem sancitum est. Quod foedus ideo est honum, quia ad DEUM, qui est ipsum bonum, ita dirigitur &ordinatur, ut quemadmodum inter se totus mundus unus, ita &cum suo Auctore postremo sit uxum. Hactenus Picus. Omitto alia exempla, ad hunc primum Gemarriae modum spectantia, quae passim occurrunt apud Cabalae scriptores