Latin
COROLLARIUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 943
Unproofread scanNot analysed yet
Num. margin. 370. Exiguum solùm fragmentum adscribo. Bohami semper fideles in facto &re suis Regibus fuerunt; obedientiam usque praestant neque jus violant; refervant justitiam omnibus suis administrationibus, impugnantes fulsa, non vera; Romanum imperatorem sequuntur permultas tribulationet; dant aliis, juramentum ipsi praestant, nec oderunt Reges suos; omnia agunt amore patriae, non perfidiae &c. Hoc encomium si mutatis duntaxat commatis ac punctis, permutatio vocum sursus versus fiat, recurrendo à sine ad principium, sensum omninò contrarium, &magnum vituperium efficit, in hunc modum. Perfidiae, non patria amore agunt omnia; suos reges oderunt, nec praestant ipsi juramentum; aliis dant tribulationes multas; persequuntur Imperatorem Romanum; vera, non falsa impugnantes, administrationibus suis omnibus justitiam reservant; violant jus, neque praestant usque obedientiam; fuerunt Regibus suis re &facto infideles semper Bohaemi &c. II. Apud Franciscum Petrarcham in libro variarum Epistol. Epistola 39. &ultima, ejusdem formae Epistola, cujus initium est, Jucunda ipsa; quae Epistola à summo versus imum lecta, laudationem continet; ab imo versus summum resumpta, &cancri in morem retrograda, vituperationem. III. Huc spectant versus retrogradi, seu recurrentes, vel quoad litteras, vel quoad voces. Hujusmodi sunt illi triti: Signa te, Signa; temerè me tangis, &angis: Roma tibi subitò motibus ibit amor. Hos versus si retrogado ordine legas, incipiendo ab ultima voce, hexametri; redibit versus, Signa te &c. Eadem est ratio de Hic pentametro Hic alter versus, quem unà cum multis aliis fecit Andreas Mestralus, &operoso opere in lucem edidit Avenione Anno 1623. est utroque modo retrogradus.