Latin
COROLLARIUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 948
Unproofread scanNot analysed yet
cùm alicujus dictionis Hebraicae, è sacra Scriptura desumptae, singulae litterae expenduntur, &ex singulis integra dictio, quae ab illis litteris incipit, colligitur, atque ex omnibus deinde dictionibus simul conjunctis arcana quaedam sententia eruitur, quae sub illis litteris latere creditur. Notariacon, seu Noteriacon eam artem appellant Cabalistae, ut suprà vidimus. Alii verò Notatoriam, aut Notariam, seu etiam Notorium vocant, à nostris, sive compendiosis signis seu figuris, quae librarii, ¬arii in scribendo consectabantur compendii gratia, adeo ut unica figura, aut littera, integram significaret dictionem: unde fiebat ut tam celeriter scriberent, quam alii declamarent, aut aliter loquerentur, ut colligitur ex Ausonio Epigram. 137. Martiale lib. 14. Epigram. 206. &Manilio lib. 4. Astronomicorum. Extat de his notis liber integer, cui titulus, De notis Ciceronianis, quòd Tullius Cicero ejus auctor esse ab aliquibus credatur. Hujusmodi tamen notas, seu signa verborum (ut vocat Symmachus lib. 3. Ep. 17. &S. Hieronymus Epist. de suspecto contuber.) Seneca Epist. 44. ad Principiam (ubi eas vocat verborum compendia) vilissimis mancipiis inventoribus tribuit. Eusebius autem in Chronico scribit, Tyronem Tullii Ciceronis libertum, notas excogitasse, quibus jam non verbum, sed integrae sententiae exhiberentur. Vide quae scripsimus suprà lib. 9. cap. 3. Antiquius tamen oportet esse notarum artificium, quandoquidem Rabbinorum antiquissimi hanc Cabalae partem, de qua nunc agimus, Notaria con cum allusione ad notas illas, appellant. Sed quidquid de hoc sit, mos ille per singulas litteras indicandi singulas dictiones, in usu fuit apud Hebraeos, Graecos, &Romanos. Nonnulla exempla afferemus. §. I. Exem §. I. Exempla Hebraica Notariacae Cabalae. I. LXEMPLUM est desumptum ex lib. 3. Regum cap. 2. v. 8. Notariaca Cabala Lubi David moriturus loquens ad Salomonem filium, ait de exempla Semei: Qui maledixit mihi maledictione pessimâ: ubi pro voce Hebraicailla pessima, in Hebraeo est vox NIVS, nimretseth, quae quinque litteris enuntiatur, nempe à Nun, D Mem, Resc, &Tlade, D Thaus.