Latin
CAPUT I
Kaspar Schott, Technica curiosa 95
Unproofread scanNot analysed yet
In quod foramen aeneus ejusdem figurae, cujus foramen est, stylus exactè teritur, qui inseri &evelli ad libitum possit. Ex his omnibus partibus hactenus descriptis atque expositis, si ritè conjungantur. atque inter se, uti insinuatum, aptentur; Epistomiique SN, Recipientis collo affixi, scapus inferior O inseratur Cylindri foramini superiori; consurgit Machina quam monstrat Iconismus XXXVI. Atque haec est Machina Anglicana, Experimentis Anglicanis quae afferemus, exhibendis destinata.