Latin
COROLLARIUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 950
Unproofread scanNot analysed yet
Putant enim Cabalistae, quatuor hujus nominis VEN litteris significari mysterium Trinitatis &Incarnationis, ita ut prima littera N, Aleph, indicet Patrem, qui dicitur AN, ab Secunda A, Beth, significet Filium, qui vocatur IZ, ben; ultima Resc, Spiritum sanctum, qui nominatur C, ruach; dum verò post secundam litteram Beth, quae Ben seu Filium significat, interseritur littera Jod, quae est initialis littera y esuach; putant indigitari Incarnationem Filii DEI. VI. EXEMPLUM deducunt aliqui ex nomine EIN, Abram, cujus litterae in Hebraeo sunt R Aleph, 2 Beth, Resc, LMem; quae quidem si formentur in dictiones AR ab, Pater; Ben, Filius; ,Ruach, Spiritus; S, Meschiab. Christus, expriment eae similiter, ut praecedentes, duo sanctissima fidei nostrae mysteria. Omitto plurima alia exempla, quae apud Cabalistas, &sacrae Scripturae interpretes occurrunt.