# Technica curiosa 950

Kaspar Schott, Technica curiosa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/950
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/950

Putant enim Cabalistae, quatuor hujus nominis VEN litteris significari mysterium Trinitatis & Incarnationis, ita ut prima littera N, Aleph, indicet Patrem, qui dicitur AN, ab Secunda A, Beth, significet Filium, qui vocatur IZ, ben; ultima Resc, Spiritum sanctum, qui nominatur C, ruach; dum verò post secundam litteram Beth, quae Ben seu Filium significat, interseritur littera Jod, quae est initialis littera y esuach; putant indigitari Incarnationem Filii DEI. VI. EXEMPLUM deducunt aliqui ex nomine EIN, Abram, cujus litterae in Hebraeo sunt R Aleph, 2 Beth, Resc, LMem; quae quidem si formentur in dictiones AR ab, Pater; Ben, Filius; , Ruach, Spiritus; S, Meschiab. Christus, expriment eae similiter, ut praecedentes, duo sanctissima fidei nostrae mysteria. Omitto plurima alia exempla, quae apud Cabalistas, & sacrae Scripturae interpretes occurrunt.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
