Latin
COROLLARIUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 951
Unproofread scanNot analysed yet
arbitrantur, primum hominem sic à DEO appellatum, quòd terra illa, ex qua fictus est, à Deo sumpta esset ex quatuor mundi cardinibus, qui quatuor litteris ejusdem nominis comprehenduntur. Nam A, Ἀναταλὴν, id est, Orientem, A, Δύσιν, Occidentem; Alterum A, Ἀρκε, Septentrionem; M, Μεσημβείαν, Meridiem significant. Alii verò volunt, iis quatuor litteris, quatuor mundi plagas indicantibus, significari quòd Adami posteritas in quatuor Orbis partes esset distribuenda, easque repletura. Hanc nominis interpretationem, &litterarum resolutionem indicaverat Sybilla in lib. 2. Oraculor. istis carminibus. Αυτος δὴ Θρὸς ἐσθʼ ὁ πλώσας τετραγράμματον ἔδαμ, Τὸν πρῶτον πλασθέντα, καὶ οὔνομα πληρώσαντα Ἀνατολήντε, Αύσιντε, Μεσημβρίαντε, καὶ Ἀρκτον. Nimirum Deus is finxit tetragrammaton Adam, Qui primus fictus fuit, &qui nomine complet Ortumque, Occasumque, Austrum, Boreamque rigentem, II. EXEMPLUM est in nomine Graeco IXOTE, vel ἰχθὺς,