# Technica curiosa 951

Kaspar Schott, Technica curiosa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/951
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/951

arbitrantur, primum hominem sic à DEO appellatum, quòd terra illa, ex qua fictus est, à Deo sumpta esset ex quatuor mundi cardinibus, qui quatuor litteris ejusdem nominis comprehenduntur. Nam A, Ἀναταλὴν, id est, Orientem, A, Δύσιν, Occidentem; Alterum A, Ἀρκε, Septentrionem; M, Μεσημβείαν, Meridiem significant. Alii verò volunt, iis quatuor litteris, quatuor mundi plagas indicantibus, significari quòd Adami posteritas in quatuor Orbis partes esset distribuenda, easque repletura. Hanc nominis interpretationem, & litterarum resolutionem indicaverat Sybilla in lib. 2. Oraculor. istis carminibus. Αυτος δὴ Θρὸς ἐσθʼ ὁ πλώσας τετραγράμματον ἔδαμ, Τὸν πρῶτον πλασθέντα, καὶ οὔνομα πληρώσαντα Ἀνατολήντε, Αύσιντε, Μεσημβρίαντε, καὶ Ἀρκτον. Nimirum Deus is finxit tetragrammaton Adam, Qui primus fictus fuit, & qui nomine complet Ortumque, Occasumque, Austrum, Boreamque rigentem, II. EXEMPLUM est in nomine Graeco IXOTE, vel ἰχθὺς,

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
