# Technica curiosa 953

Kaspar Schott, Technica curiosa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/953
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/953

Cùm Syracusis in Sicilia olim mos esset, ut prodituri in concionem litterarum notis designarentur, atque illae educerentur sorte, ut ubi quisque suam litteram adipisceretur fieret illi potestas loquendi ad populum; Dionysius, privatim adhuc vitam agens, sortitus est locum & jus concionis per litteram M: cui quidam, contemptui illum habens, dixit, μωρολογος Διονύσει. garriendi jus sortitus es Dionysi (est enim μαρολογία, fatua & insulsa loquacitas;) respondit Dionysius, eludens scomma, simulque ad sortitionis litteram M alludens, dixit: μαρχήσομη ἦν, Monarchico igitur potiemur principatu: veluti elementum id non morologiae, ut ille cavillabatur, sed monarchiae futurae fuisset praesagium; quam postea per tyrannidem, pulsis Carthaginensibus, sibi comparavit. §. III. Exempla Latina Notariacae scriptionis. CAEC de Graecis, omissis aliis multis quae occurrunt. Nunc Notariaca scriptionis pauca quoque Latinorum exempla afferamus. exempla I. EXEMPLUM esto quod Rutilius in vita Rutilii Juris Latina. consulti narrat. Scaurus absolutus crimine ambitûs, in Rutilii accusatoris sui tabulis ostendit has litteras, A. F. P. R. easque sic interpretabatur: Actum fide Publii Rutilii. Rutilius contra sic: Antè factum, post relatum. Cajus Caninius verò, qui Rutilio aderat, exclamavit neutrum significari, sed illud: Aemilius fecit; plectitur Rutilius. EX EMPLUM esto formula illa judicii recuperatorii, II. sic repręsentata: Q E. R. E. T. P. I. R. D. T. Q. P. D. D. D. P. F. id est, Quanti ea res erit, tantae pecuniae judicium recuperatorium dabo, testibusque publicè duntaxat decem denuntiandi potestatem facit. III. EXEMPLUM sint illae litterae: S. P. Q. R. queis Senatus, populusque Romanus exprimitur. Origo ejus rei haec est. Cùm Sibylla quaedam in lamina aerea insculpsisset illas litteras, ad significandam hanc sententiam: Salva populum quem redemisti; Senatus populusque Romanus ad se illud detorsit, seque illis litteris exprimi credidit, ut tradit Corrasius lib. 5. Miscell. cap. 15. nu. 5. CoEccece

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
