Latin
COROLLARIUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 956
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem est ratio de reliquis Alphabetis. Perturbatissima est dispositio hujus Tabulae, &litterarum combinatio. Longè melior est illa Latinorum, quam exhibuimus in Magia 4. parte lib. 1. Rabini tamen tanti eam faciunt, ut oimnia ejus ope se rimari posse credant in sacra Scriptura. Praeter praedictas combinationum series est adhuc alia, quam Cabalistae EN, Albam appellant; in qua undecim primae Alphabeti litterae ponuntur ordine naturali, iisque reliquae undecim supponuntur etiam ordine naturali, sic. UNVINI nVVPYOVDID §. II. Exempla Themurae, seu Cabalae combinatoriae. CXEMPLUM. Jeremiae cap. 25. vers. 26. vaticinans Propheta contra Regem WU, Sesach, quòd &ipse cum aliis Regibus ac populis bibiturus sit calicem furoris Domini, ait: Et rex Sesach bibet post eos. Judaeorum plerique commentantur, ,Babel; Prophetam verò vaticinium esse contra regem ne regem Babel contra se &gentem suam concitaret, nomen ona, Babel commutasse in WD, Sesach, per artificiosam commutationem, desumptam ex Alphabeto VAN, Athbasch, in quo, ut apparet ex ultima serie praecedentis Tabulae, pro ABeth ponitur D &pro D seu, Caph ponitur) Lamed. Itaque si ex illo Alphabeto accipias à pro D, &iterum E pro V, &demum 7 pro habebis 32 Babel, pro Wl Sesach. Ex his intelligitur D Hieronymus, qui in illum Prophetae locum commentans, &dictum artificium explicans, ita scribit: Quomodo Babylon, quae Hebraico dicitur. n. Babel, intelligatur WD Sesach, non magnopere laborabit, qui Hebraeae linguae parvam saltem habuerit scientiam.