# Technica curiosa 958

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/958
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/958

CAPUT X. De aliis duobus Cabalae modis, qui ad explicat at hactenus species revocantur. AD explicatas hactenus Cabalae species reducuntur alii duo Cabalae modi, ac veluti species: quarum prima considerat litterarum figuram seu formam, & locum seu ordinem, atque ex illis aliquod mysterium eruere conatur; Secunda accipit dictionem pro integra Sententia. Utriusque exempla dabimus. §. I. Primus modus, in quo litterarum figura & locus consideratur. Ulta occurrunt exempla apud Cabalistas, & Scripturae InterMpretes, qui Cabalistarum secretiori sapientiâ delectantur. Ex omnibus pauca referam I. EXEMPLUM. Isaiae cap. 9. vers. 6. post enumerata venturi Messiae nomina à Propheta, quae sunt, Admirabilis, Consiliarius, DEUS, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis; additut Tum nave), lemarbe hamisra, id est, Multiplicabitur ejus imperium, vel, ad multiplicandum ejus principatum. Ubi in medio vocis? lemarbe, contra naturam scribendi apud Hebraeos, contraque orthographiae legem, ponitur G Mem clausum, cum O Mem apertum ponendum esset: clausum enim nunquam ab Hebraeis pomi solet nisi in fine dictionis; in principio autem & medio semper ponitur apertum. In hoc igitur EMem clauso, & in medio dictionis vt) lemarbe posito, multarimantur mysteria Cabalistae. Nam Primò conantur inde elicere annum nativitatis Messiae ab anno praedictae Prophetiae. Sed id non uno & eodem modo omnes colligunt. Galatinus lib. 4. cap. 19. ait, significari per Mem clausum, nativitatem Messiae futuram post sexcentos annos, eò quod E clausum Dig s ecliuitium apud flebere ne signe lices coo, ut velimus saepe in cap. 5. in Abaco numerali litterarum Hebraicarum. Et hoc reipsa postea factum fuisse, nititur probare citato capito. At Rabbi Haccados apud eundem Galatinum lib. 7. cap. 13.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
