Latin
ANNOTATIONES
Kaspar Schott, Technica curiosa 96
Unproofread scanNot analysed yet
Oleum etiam copiosiùs Cylindro PQ 33 immittendum est, ut Embolus 4. 4 liberè ac facilè in eo sursum ac deorsum moveri possit, quàm ut externus aër per interstitia inter ipsum ac Cylindri cavitatem non se insinuer. Deprehendit tamen Auctor, Embolum faciliùs moveri intra Cylindrum, si oleum cum aqua mixtum infundatur. III. Easdem ob causas intra Valvulam R nonnihil olei infundendum est. IV. Denique, nè aër externus irrepat inter latera aenei operculi FG, &annuli aenei DE, necesse est, ut margines utriusque exteriores sollicitè admodum emplastrentur, idque emplastro suprà dicto, vel aliquo alio aequè subacto, atque obstruente: quod candente ferro supra margines fundi debet, ut liquefactum omnes rimas, &alia quaecunque inania spatiola, per quae aër aliàs ad interiora posset penetrare, subeat. V. Rebus omnibus sic ritè praeparatis, antlia agitatur, &aër è vitro extrahitur, hac ratione. Primò, inferiore epistomii scapo O in superius Cylindri orificium PQ, cui exactissimè congruere debet, immisso, &Valvulâ Rapertâ; vertitur Manubrium 6, 7 antrorsum; &Embolus 4, 4 ad summitatem Cylindri suspellitur, nè quid aëris in superiori ejus parte relinquatur. Secundò, clauCanditur valvula R, &dictum manubrium agitatur Petrorsum, &Embolus ad fundum Cylindri reducitur. His factis, nullus existit aër in Cylindro inter embolum &cylindri summitatem, quoniam ante detractionem emboli nullus erat inter ipsum &dictam summitatem, &post detractionem nullus fuit de novo ingressus Tertiò, Versâ clave SN, aperitur epistomium; &repentè pars aëris in Recipiente contenti in Cylindrum descendit, ejuque inanitatem explet.