# Technica curiosa 961

Kaspar Schott, Technica curiosa, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/961
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/961

PARS TERTIA. DE CABALA MERCAVA. Cabala Mer)prà cap. 3. §. 1. Praeter alias Cabalae divicaba. siones diximus, eam dividi etiam in Mercava, & Beresith, hoc est, in opus quadrigae seu currus, & in opus fabricae. Primam vocavimus cum Cabalistis scientiam divinitatis; Secundam, scientiam creationis, seu Naturae: illa enim circa DEOM rerum omnium conditorem, haec circa creaturas versatur. Vtramque nunc explicabimus; hac quidem parte tertiâ primam, sequenti verò parte quart à secundam. Cabala itaque quam Mercava appellant Cabali-Cabala Mercava versatur circa stae, & scientia divinitatis dicitur, tota versatur cognitiocirca DEI cognitionem è Scriptura sacra haurien-nm DEI dam, per regulas à DEO primis Cabalae susceptoribus traditas, & traditione ad posteriores Cabalistas oretenus primò, deinde scripto quoque devolutas. Indagat enim & rimatur è Scriptura DEl naturam, divinas relationes, proprietates seu attributa, nomina, cognomina, mysterium Trinitatis, incarnationis & passionis Meßiae, per varias allegorias; per rerum sensibilium ad insensibiles analogias Ffffff logus & manu ductiones, per liter aer eum, Plato.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
