Latin
CAPUT XI
Kaspar Schott, Technica curiosa 964
Unproofread scanNot analysed yet
Intelligentur haec ex iis, quae scribunt duo celeberrimi apud Hebraeos Rabbini, nimirum Rabbi Haccados, &Rabbi Moses Aegyptius, filius Maimonis, apud Galatinum lib. 2. cap. 10. &apud Kircherum in Oedipo Classe 4. cap. 4. aliosque Cabalae Scriptores. Itaque R. Haccados, quem Hebraei Doctorem suum sanctum appellant (ut ipsum nomen indicat) in Libro quem Revelatorem Secretorum nuncupat, interrogatus ab Antonino Consule Urbis Romae, de hujusce nominis significatu, inter alia multa, quae refert Rabbi Nehumias Haccanae filius, in Epistola secretorum ad filium suum Haccanam scripta, ita respondit. Notum tibi facio, DEUM non habere nomen cujus nos cognitionem habere possimus, quandoquidem ejus substantia est nomen ipsius, &è contra. Et quemadmodum ejus substantia notitiam nullam habere possumus, quoniam eam cognitam ei similes efficeremur; ita nominis ipsius cognitionem habere nequimus. Et quia nomen quatuor litterarum operationibus ejus peculiarius est, ostenditque ejus notitiam perfectiorem, &illi accommodatiorem, prout nobis est possibile captu, &ex hoc nomine procedunt omnia ejus nomina; ideo hoc nomen dictum &UOO. Sem hammephoras; non quòd ipsum sit ejus nomen substantiale, sed nos id dicimus, quoniam hoc est quantum nostra facultas eiliceae comprehendere potest, &altius ascens bere nunc piscemus. Haec. &alia ille. Verba Hebraica lege apud Galatinum, &Kircherum locis citatis. Rabbi verò Moses Aegyptius, in Libro More par. 1. cap. 60. sic ait: Omnia nomina creatoris in libris omnibus inventa, ab effectibus derivata sunt, praeter unum, quod est, IN. Et est nomen appropriatum Creatori altissimo. Et propter hoc vocatur Sem hammephoras, id est, nomen expositum.