# Technica curiosa 967

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/967
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/967

Nam Pater, qui prima Persona est, cùm sit solùm producens, & non productus, unum tantùm quoad hoc respectum habet: Spiritus sanctus quoque, qui tertia Persona est, cum solùm productus sit, & non producens, unum eriam duntaxat, quoad hoc respectum habet: at Filius, qui secunda Persona est, cùm productus sit & producens, duas habet quoad hoc respectus, unum ad Patrem à quo producitur, alterum ad Spiritum sanctum, quem unà cum Patre producit. Addunt alii, teste Kirchero, ideo in dicto nomine bis poni litteram N He, ut insinuetur Filium habere duas naturas, divinam per generationem passivam aeternam, & humanam per incarnationem. Haec Galatinus, & Kircherus. In quo discursu difficultatem habet, quòd ajunt, & He significare esse, vel vivere, cùm ex Eusebio, D. Hieronymo, & aliis passim, significet Ecce. Aliter discurrit Rabbenu Haccados, dicens, per dictum nomen DEI tetragrammaton significari & unitatem essentiae, & trinitatem personarum in DEO, & processionem Spiritus sancti à Patre & Filio. Verba ejus Hebraica, quae ex libro ejus, Gale razeia, id est, Revelator arcanorum inscribitur, referunt Galatinus & Kircherus, latinè ita sonat. Postquàm autem hoc tibi aperui, animadverti nomen quatuor litterarum, prout scriptio ejus est (sic enim scribitur in lingua nostra Hebraica N) ipsum DEUM generantem significare. Et quia non potest esse generans absque generato, necessariò amor à generante in generatum, & è converso procedere debet: quoniam si hoc non esset, non generaret. Et si non procederet amor à generato in generatum, divideretur generatus à generante, & duae substantia essent. Propterea nos volumus, generantem & generatum unam esse substantiam. Idcirco necesse est, ex altero in alterum procedere amorem. Haec ille. §. III. Mysterium per scriptionem nominis 7777 indicatum. Ohannes Reuchlinus lib. 2. de verbo mirifico cap. 9. Galatinus slib. 2. de Arcanis, Kircherus in Prodromo Copto fol. 210 & 211. iterumque in Oedipo Tom. 2. Classe 4. cap. 4. §. 2. (ubi citat Auctorem libri qui intitulatur Pardes, Chaldaicam Paraphrasin manuscriptam, & Constantinopolitanam editionem) asserunt, nomen DEI AT apud Judaeos scribi solitum per tria* Jod, cirQuo quiculo inclusa, supposito iis puncto Kamelz, sic ( dem scribendi modo insinuari ait Galatinus, & Kircherus, sanctissimae Trinitatis mysterium.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
