# Technica curiosa 969

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/969
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/969

Prima igitur syllaba, seu primum nomen, Jach, idem est quod Deus, & Patrem designat, qui totius divinitatis fons est. Secundum verò nomen, Hiu, quod Ipse interpretatur, Filium significat, quia ipse est quem Prophetae praedixerunt, & quasi digito demonstrarunt, juxta illud Esaiae 35. DEUS ipse veniet, & saturabit nos. Tertium denique nomen, quod sonat Et ipse, Spiritum sanctum denotat, quia & ipse quoque post Filium visibiliter mitti debebat in specie colum bae, & ignis. In hoc autem quod secundum nomen descendit à primo, & tertium à secundo; ostenditur Filium esse consubstantialem Patri, à quo genitus est; & Spiritum sanctum esse consubstantialem Filio, & consequenter Patri, cui Filius est consubstantialis: ut manifestò constet, & Filium esse in Patre, & Patrem in Filio, & Spiritum sanctum in utroque. Ita Galatinus ex Hebraeis. §. V. Mysterium aliud per litteras nominis indicatum. Nominis ILlud quoque non sine grandi mysterio factum est (inquit GalaDei tetrarinus) quòd omnes hujus nominis, iis, literae desumptae sunt ex grammati aliud myverbo substantivo Indicativi modi Hebraeorum; & illae eaedem sterium. sunt, ex quibus tria tempora, praeteritum scilicet, praesens, & futurum ejusdem verbi substantivi Indicativi modi constant. Quo quidem duo innuuntur arcana. Per hoc enim, quòd litterae illius nominis desumptae sunt ex verbo substantivo, quod substantiam & stabilitatem significat; indicatur omnimoda ac sempiterna trium divinarum personarum aeternitas. Per hoc verò, quòd nomen hoc ex iisdem litteris constat, ex quibus tria ejusdem verbi substantivi tempora, praeteritum, praesens, & futurum (quae sunt THajub, id est, fuit, Hove, est D ihic, erit). compo

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
