# Technica curiosa 972-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/972-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/972-2

ANNOTATIO. Kircherus loc. cit. §. 4. ait nomen DEI tetragrammaton, in tanta primùm reverentia apud Judaeos fuisse, ut non nisi in septimo quoque anno per id in Sanctuario sacerdotes populo benedicerent: deinde verò in benedictionibus solemnibus usum Sacerdotibus interdictum, solisque summis Pontificibus quotannis permissam ejus pronunciationem in diebus jejunii & propitiationis; pro aliis verò Sacerdotibus institutum nomen duodeum litterarum, ut illud populum benedicendo pronunciarent, illudque fuisse hoc S NI UNT, id est, Sanctus benedictus ille: & ut esset tetragrammato nomini aliquo modo simile, fuisse quatuor tantùm capitalibus litteris scriptum hoc pacto, τι, A. P, Addit ex Auctore Pardes, non tantùm in nomine Dei duodetim litterarum fuisse peractam à priscis Sacerdotibus benedictionem, sed etiam alio mystico viginti duarum litterarum, ut sic ad omnia DET nomina sub viginti duobus Alphabeti Hebraici elementis comprehensa alluderent. Nomen ipsum, & unde, ac qua ratione per Alphabetariam revolutionem fuerit extractum, lege apud ipsum. CAPUT XIII. De nomine DEI Tessaracontadyagrammato, sive quadraginta duarum litterarum. FRat & aliud nomen DEI apud Hebraeos, quadraginta duaErum litterarum, ac propterea Gracè τε ἀρακονταδυαχάμματανείctum; per quod nomen τετραγάμματι seu quatuor literarum expo nebatur. Nec tamen erat unum nomen, sed plura, quae omnia simul quadraginta duabus litteris constabant. Meminit hujus nominis Rabbenu Haccados in Revelatore Secretorum, & Rabbi Moser filius Maimon in libro More, part. 1. cap. 61. ubi inter alia haec habet: Erat autem apud illos nomen quadraginta duarum litterarum. Novit autem quicunque intellectu viget, non posse aliquo modo fieri, ut verbum unum constet quadraginta duabus litteris; verùm erant multa verba composita ex litteris quadraginta duabus. Dicebantur verò ista verba multarum litterarum, unum nomen propter unam rem quam significabant, sicut alia nomina ab operibus sumpta. Sed erat illorum verborum multitudo, ut intelligeretur ratio, quae fortassis non poterat intelligi, nisi per multa verba. Itaque notato haec, & advertes, quòd res quam demonstrat scientia rationum, quas illa nomina significant, non erat simplicis sermonis litterarum: nunquam enim dictum est nomen duodecim, & nomen quadraginta duarum litterarum, esse Sem hammephoras, id est, nomen expositum: nam nomen expositum est illi appropriatum, sicut jam declaravimus. Haec autem duo nomina magno adjumento erant homini, ad cognoscendum creatorem. Cujus rei argumentum est, quod, ut dicunt Sapientes, nomen quadraginta duarum litterarum est sanctum, & sanctificatum, & non panditur nisi humili, & qui processit ultra dimidium aetatis suae, minimè iracundo, aut ebrioso, vel perversis moribus, sed affabili, &c. Haec & alia ille. Nomen GggSSG 2 Nomen satur quadragines denenum reueratum, non cunc unum nomen, sed multa (ut etiam Rabbenu Haccados fatetur) quae unum nomen quatuor litterarum perfectè exponebant, ut Rabbi Moses affirmavit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
