# Technica curiosa 974-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, VNIONUNEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/974-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/974-2

VNIONUNEN T, Pater DEUS, Filius DEUS, Spiritus sanctus DEVS: tres in uno, & unus in tribus, &c. Vel trinitas in unitate, & unitas in trinitate. In his verbis sunt quadraginta duae litterae, & perfectiùs exprimunt mysterium sanctissimae Trinitatis, quàm nomen quatuor litterarum & ideò optimè illud exponunt. Galatinus loc. cit. ait, verba ex duabus & quadraginta litteris constantia, & nomen quatuor litterarum perfectè exponentia, apud vetustissimos Hebraeorum haec fuisse ei Na, et της γε ο σίας κα κ Pater Deus, Filius Deus, & Spiritus sanctus Deus: veruntamen non tres Dii sed unus DEVS. In quibus licet expositio varietur, sensus tamen expositionis idem est qui antea Hanc tetragrammati expositionem prorsus ignorant Recentiores Hebraei, & Cabalistae, ideoque orationes eorum non exaudiuntur, ut dicitur in Midras Tehillim, id est, in expositione psalmorum, super illud Psal. 91. Exaltabo eum, quoniam cognovit nomen meum &c. ubi sic legitur, teste Galatino loc. cit. Dixit Rabbi Tehosuab filius Levi, in nomine Rabbi Pinhas filii Jair: Quamobrem orationem fundunt Israelitae in mundo isto, & nequaquam exaudiuntur? Propterea nimirum, quòd nesciunt nomen tetragrammaton. Futurum est autem, ut DEUS sanctum, & benedictus doceat eos illud, sicut dictum est Esaiae 52. Sciet populus meus nomen meum. Tunc verò orabunt, & exaudientur, &c. Docuit autem DEUS nomen suum per Filium suum, illudque exposuit, quando exposuit mysterium Sanctissimae Trinitatis Matth. 28.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
