# Technica curiosa 974

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/974
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/974

Quae autem fuerint verba illa, seu nomina, quae quadraginta duabus litteris constabant, & nomen DEI tetragrammaton perfectè exponebant, controversia est magna inter Cabalistas. Omnium simplicissima atque planissima sunt quae affert Rabbenu Haccados in Revelatore arcanorum, apud Galatinum lib. 2. cap. 12. & apud P. Kircherum in Oedipo Tom. 2. Classe 4. cap. 4. §. 5. Verba ejus apud Galatinum haec sunt: Quia verò non invenitur aliquid in DEO, quod non sit DEUS; ex nomine duodecim litterarum emanat nomen quadraginta duarum, quod est, ER

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
