# Technica curiosa 976

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/976
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/976

Exodi, quae ipsi in tres versus dispescunt, quorum quilibet septuaginta duas litteras continet. Versus sunt 19. 20. 21. dicti capitis, & ita sonant. Primus versus. τη θυπ υν πρ τους σκεται γεθο νο SD VI IDV VDI ET AND Tollensque se Angelus DEI, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos, & cum eo pariter columna nubis priora dimittens, post tergumstetit. Ita habet vulgara nostra. Kircherus ita vertit: Et profectus est Angelus DEL, qui praecedebat castra Israël, abiit post eos; & cum eo pariter columna nubis, & stetit post eos. Galatinus verò ita vertit: Et movit se Angelus Deorum, qui ibat ante castra Israël, & ambulavit post illa: & movit se columna nubis à facie eorum, & stetit post illa. Secundus versus. par a n πον καὶ σί τοὺς πη τη Stetit inter castra Aegyptiorum, & castra Israel: & erat nubes tenebrosa, & illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. Ita vulgata. Kircherus vertit. Et venit inter castra Aegyptiorum, & inter castra Israël, & facta est nubes tenebrosa, & illuminavit nocturna, & non sibi appropinquaverunt tota nocte. Galatinus sic: Et venit inter castra Aegyptiorum, & inter castra Israël, & erat nubes & tenebrae, & illuminabat noctem, & non approprinquavit alter ad alterum totâ nocte. Tertius versus. σ σ σ Cumque extendisset Moyses munum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi, & urente tota nocte, & vertit in sicin secum, divisas. est aquae se vulgata. Sieherea habet. Elemendit Moyses manum suam super mare; & abstulit Dominus mare in vento orientali vehemente & urente totâ nocte, & posuit mare in siccum, & divisae sunt aquae.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
