# Technica curiosa 98

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/98

Prima ait posse bene examinari sua Machinâ, etiamsi aliquantulum perfluat: quandoquidem si embolus agiliter exerceatur, celeriùs extrahi aër è cylindro & vitro potest, quàm interim per occultas rimas subingrediatur. Secunda ait, non posse commodè eâdem suâ Machina examinari, quandoquidem per fissuras etiam minutißimas tanta aëris copia irrepit, quae ad vacuum citò abolendum sufficiat. Vacui noNotat hic Auctor, semel pro semper, per vacuum non intelmine quid ligere se spatium aliquod, cui nullum omnino corpus inest, sed tale intelligat Du. Boyle. quod aut prorsus, aut tantùm non prorsus, aeris sit expers. Machina Ex his constat, quantò melior sit Machina Magdeburgica, quàm MagdeAnglicana, quandoquidem in illa ingressus aëris externi omnis exburgica duditur, propter aquam, cui immersae sunt illae partes, per quas irrePerfectior est, quàm pere posset; quod non fit in Anglicana. Anglicana.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
