Latin
CAPUT XVI
Kaspar Schott, Technica curiosa 984-2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sunt nomina &cognomina decem Sephiroth sive Sephirarum, tantopere à Cabalistis celebratarum. Quas deinde variis aliis nominibus afficiunt. Vocant enim Vestimenta Dei, quòd illis quasi vestibus indutus DEUS prodierit, &se cognoscendum dederit. Vocant tres superiores, opus quadrigae: septem verò inferiores, opus fabricae: quòd illae versentur circa cognitionem solius DEI, hae circa cognitionem Dei, &creaturarum, quoniam sine siue ordine aberententius cognoscet nequeunt. Sinne, doceant. lii considerant sub schemate arboris, ut diximus; alii sub schemate corporis humani diversis membris distincti; alii aliter.