Latin
CAPUT XVI
Kaspar Schott, Technica curiosa 989-2
Unproofread scanNot analysed yet
binorum faex contingat, ut pote antiquâ &verâ Cabalâ destitu inanitas. ti, ac Caecitatis Judaicae tenebris immersi Taedet itaque plura referre eorum quae fusè enarrat citatus Kircherus de duplici decem dictarum Sephiroth repraesentatione, per similitudinem scilicet arboris, &corporis humani; de variis earum influxibus &canalibus, canalium que derivatione; de triginta duabus semitis sapientiae; de quinquaginta portis Intelligentiae; de Potestatibus triginta dextris Sephi. ram Gedulah stipantibus, &totidem sinistris stipantibus Geburah; de nomine septuaginta duarum litterarum, &triginta duarum semitarum Sapientiae; de praeceptis affirmativis &negativis, quae annexa sunt canalibus sephiroth Gedulae &Geburae ad Netsah &Hod; de interpretatione schematis sephirotici à Rabbinis conficti; de triade, heptade, &dodecade viginti duarum litterarum auibus canales sephirotici constant, eorumque mysteriis, &de aliis multis plusquàm anilibus fabulis, quas maleferiati Rabbini, &semiprisci Cabalistae ac Cabalae scriptores, non sine ingenti molimine ac labore, ingenio verò ac indicio exiguo, confingunt, &suae secta caecis hominibus velut in