# Technica curiosa 994

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/994
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/994

Influentus virtute, DEI per Sephiram octavam, & octavi ordinis Intelligentias; eademque virtute inferioribus influunt. 10. Jod, Principium, continet nomen DEI DDIN, Adonai Melech; cui respondet Sephira decima, quae dicitur Malchuth, Regnum; & omnium Angelorum infimi. quos EN, Ischim Hebraei appellant. Influuntur per nonam Sephiram, & noni ordinis Intelligentias; eademque virtute influunt in inferiora. Atque hic finitur Mundus Angelicus. Incipit Mundus Sidereus, seu Mundus Orbium. 11. O Caph capitale, vola manus, exprimit primum Mobile, ab ipso TUN, Elsadai, tanquam à prima causa immediatè motum: cujus Intelligentia dicitur Mitatron Seraphanim, id est, Princeps aspectuum, & Intellectus agens Mundi sensibilis, omnibus inferioribus vitam praebens. Influit virtute divinâ in omne quod mobile est. 12. Caph finale, Orbi stellarum fixarum in duodecim signa Zodiaci distincto respondet; cui praeest Intelligentia Raziel, influiturque de virtute DEI per Intelligentiam Mitatron, & eadem inferioribus influit. 13. 7 Lamed, Disce, seu Disciplina, notat Coelum Saturni. Intelligentia ejus est Schebtaiel. De virtute DEi à Razaële influitur, & influit eâdem in inferiora. 14. D Mem capitale, designat coelum Jovis; cujus Intelligentia Tsadkiel, influitur virtute DE! per Intelligentiam Schebtaiel, & eâdem virtute influit in inferiora. 15. EMem finale seu clausum, indicat coelum Martis. Intelligentia ejus est Camaël, quae virtute DEI influitur à Tadkiel, eâdemque influit in inferiora. 16.) Nuncapitale, significat coelum Solis; cujus Intelligentia est Raphaël, quae influitur virtute DEI per Camaël, eâdemque virtute influit inferioribus. 17. Nun finale indicat coelum Veneris; cujus Intelligentia est Haniel, quae DEI virtute influitur per Raphaëlem, eâdemque virtute influit inferioribus ed by G Dic 18. D Samech, indicat coelum Mercurii; cujus Intelligentia est Michaël, quae influitur virtute DEI per Raphaël, & eâdem influit inferioribus. 19. * Chhain, indicat coelum Lunae; cujus Intelligentia est Gabriel, quae influitur virtute DEl per Michael, & eandem inferioribus influit. Huc usque fuit Mundus sidereus, seu orbium coelestium; sequitur nunc Mundus Elementaris. 20. O Pe capitale, indicat Animam intellectualem, quae est forma corporis. Dirigitur virtute DEI ab Intelligentiis seu Formis separatis, & eâdem virtute influit in conjunctum sibi corpus.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
