# Technica curiosa 996

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/996
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/996

CAPUT XVIII. De rerum omnium creatarum ad se invicem & ad hominem analogia. Dmirabilem esse rerum omnium in hoc mundano compleAxu ordinem, arctamque inferiorum cum mediis ac supremis concatenationem, nemo non videt, nisi qui ignorat, omnia à DEO conditore sapientissimo in numero, pondere, ac mensura, & quidem hominis causâ, fuisse creata. Est homo, ut Microcosmus, & Mundi compendium, ita mundanarum rerum omnium finis. Hinc non sublunaria tantùm, sed superlunaria quoque atque coelestia, adeoque ipsi Angelici spiritus, utpote administratorii, & ad salutem hominis missi, hominis obsequio deputantur. Hominis ergò nobilissimae illę Intelligentię coelestes globos tam variis ac nunquam evariantibus gyris in coelesti illo expanso rotant, ut suos in se invicem ac in sublunaria corpora influxus perpetuò transfundant. Ejusdem hominis ergò dictorum coelestium globorum influentiae tam variis ac miris inter se temperantur modis, atque in hunc inferiorem elementa rem mundum transfuse tam miros in mineralibus, plantis, animalibus, caeterisque rebus omnibus effectus praestant; ut haud incongruè dicant Hebraeorum Cabalistae, nullam esse herbam inferiùs, quę non habeat planetam aut stellam aliam superiùs in expanso sidereo, quę eam fulciat, eique dicat, cresce. Ejusdem denique hominis ergò & stellae, & plantae, & animalia, & lapides, caeteraque omnia, miras habent ad certa hominis membra analogias; adeo ut haec quidem capiti, illapectori, alia stomacho, alia renibus, hepati, oculis, aliisque membris vel conservandis, vel sanandis ab Auctore Naturae instituta videantur. Eâdem de causa inferiora eadem certas videntur habere analogias ad certas stellas, certasque Intelligentias, quarum videlicet curae sunt à DEO deputatae. Hinc qui sciverit, quaenam herba, quis lapis, quod animal, quod hominis membrum, ad quod in sublunari Mundo ens, ad quod sidus in Mundo sidereo, ad quam dibzy G Google mmum intelligentium denique in Angeleo. Mundo habet anato. giam, clavem reperisse existimandus est ad perfectam omnium rerum scientiam, & viam ad hujus vitę beatitatem. Hanc scientiam fuisse à DEO protoparenti nostro Adamo Scientia Adamo infucommunicatam, inde mihi probabile sit, quòd improbabile non sa à DEO.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
