Latin
NENTISSIMAM CELSITUDINEM VESTRAM
Kaspar Schott, Technica curiosa xv
Unproofread scanNot analysed yet
Adhuc parabat decente fuisse.
Sed Pax inertes haud patiens moras,
Dicentis interrupit ausus,
Et similes dedit ore voces.
Esto futurus sit celebris sago,
Sed fiet Infans nobilior togâ;
Suisque proscriptam reducet
Suasibus auspiciisque pacem.
Per Hunc redibit Teutoniae quies,
Sub Hoc Colonus vomere cassides
Mutabit, &deserta rastris
Arva colet, Cereremque sparget.
Hoc ergo RASTRVM, quod manibus gero,
Ceu mite pacis defero symbolum.
Sic fata demum conticescit;
Quam placidis imitata subdit
Fortuna verbis. Has agiles quidem,
Sed non caducas suppedito ROTAS,
Queis scandet ELECTOR supremum
PRAESULIS, Imperiique culmen.
Nec verò nostris (excipit Aequitas
Donis carebit: nam Gladium dabo;
Quo jura conservabit author
Justitiae, scelerumque vindex.
Hâc elocutâ, sic Pietas ait;
Hoc subministro Pontificis Pedum,
Quo simplices, pastoris instar,
Pascet oves populumque CHRISTI.
Postrema tandem Relligio venit,
laetoque claves omne porrigit;