Latin
FACULTAS
Kaspar Schott, Technica curiosa xx
Unproofread scanNot analysed yet
PRAELOQUIUM AD LECTOREM. De Operis materia, scribendi occasione, scriptionis fine nihil est, quod DEI Potentiam infinitam, Sapientiam interminatam, amabilem. Bonitatem, post Fidei divinae lumen, magis manifestat at que depraedicat, quàm opera admiranda Natura, ab eodem DEO in hominum usum condita; nihil quod Hominis excellentiam, ingenium, industriam extollit altiùs, quàm stupenda Artis technasmata, ab eodem Homine in generis sui seu utilitatem, seu delectationem efformata: ita nihil quod me post sacratiora studia, rerumque divinarum commentationes, in sui contemplationem &admirationem rapit potentiùs, &liquidiore perfundit gaudio, quàm eadem Vtriusque, Naturae inquam &Artis, miracula, reconditissimaque (sic appellare liceat sacramenta. Libros vocabat Magnus Antonius Naturae opera, in quibus docti aequè ac indocti legerent DEI excellentiam: Specula ego non incongruè appellaverim Artis opera, in quibus suam intueantur homines dignitatem. Illos lectit arunt sedulò plurimi ab omni aevo; &quae didicerunt, cerunt, voluminibus complexi integris ad posteros transmiserunt, ne tanta DElopera essent, ut Seneca loquitur, sine teste. Haec pauci inspexere accuratiùs; pauciores quae viderunt, scripto evulgarunt, ne tantorum (opinor Hominis operum plures existerent testes. Herodotus, Pliniiis, A.