Latin
FACULTAS
Kaspar Schott, Technica curiosa xxiv
Unproofread scanNot analysed yet
Poteram silentio involvere omnia, meique solius utilitati ac delectationi inter sche di asmata reponere; sed aliis gatificandi desiderium mihi solenne &perpetuum, Amiorum ac bene de Litteraria re merentium nomina aeternitatitransmittendi cupido, alios exemplo meo ad studium idem excitandi ardor, aliud suasere. Odi Aspendios Citharistas, qui sibi solis canunt: odi qui sibi solis sapiunt Sapientes. Sapientiam ergo, si quam sine fictione didici, sine invidia communico; nectar, si quod DEImunere hausi, liberaliter praebeo fitientibus. Nec enim Soli decedit, si de lumine suo largiatur alteris nec mari, si fontes ditet &flumina. Eò hoc augescit magis, quò se liberaliùs effundit: eò doctus proficit magis, quo suam pluribus communicat scientiam. Mare si essem, ut stilla sum; orbem irrigarem universum. Hic animus, hoc studium si pluribus commune foret, ingentibus propediem thesauris rem LitteraOperis Synopsin sequens riam videremus auctam. exhibet Elenchus. ELENγγεγελί co eto eo c. 4 c, c κ γὰρ τοσοι καὶ παρεται καὶ καὶ τὰ ταραντα πρου ταρ καὶ βρανωνοιου δὲ ωτοσ BEV ἐν ο ς ἐν τον ἐ LLENCI D