# Technica curiosa xxiv

Kaspar Schott, Technica curiosa, FACULTAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/xxiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/xxiv

Poteram silentio involvere omnia, meique solius utilitati ac delectationi inter sche di asmata reponere; sed aliis gatificandi desiderium mihi solenne & perpetuum, Amiorum ac bene de Litteraria re merentium nomina aeternitatitransmittendi cupido, alios exemplo meo ad studium idem excitandi ardor, aliud suasere. Odi Aspendios Citharistas, qui sibi solis canunt: odi qui sibi solis sapiunt Sapientes. Sapientiam ergo, si quam sine fictione didici, sine invidia communico; nectar, si quod DEImunere hausi, liberaliter praebeo fitientibus. Nec enim Soli decedit, si de lumine suo largiatur alteris nec mari, si fontes ditet & flumina. Eò hoc augescit magis, quò se liberaliùs effundit: eò doctus proficit magis, quo suam pluribus communicat scientiam. Mare si essem, ut stilla sum; orbem irrigarem universum. Hic animus, hoc studium si pluribus commune foret, ingentibus propediem thesauris rem LitteraOperis Synopsin sequens riam videremus auctam. exhibet Elenchus. ELENγγεγελί co eto eo c. 4 c, c κ γὰρ τοσοι καὶ παρεται καὶ καὶ τὰ ταραντα πρου ταρ καὶ βρανωνοιου δὲ ωτοσ BEV ἐν ο ς ἐν τον ἐ LLENCI D

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
