# Astronomia nova 110

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/110

aliis atque aliis observationum quadrigis, semper eandem eccentricitatem, eandem ejus sectionem, idem aphelium, motumque medium PRONVNCIO igitur, situs acronyquam proxime proditurum. chios hoc calculo tam certos exhiberi quam certae possunt esse observationes per Sextantes TYCHONICOS. Quae (ut praedixi) ob grandiusculam corporis Martii diametrum, ob refractiones & parallaxes nondum certissime cognitas, in nonnulla (certe DVORVM scrupulorum) ambiguitate versantur. DENIQVE vides nihil obfuisse transpositionem acronychiarum visionum a medio ad apparentem Solis motum, quo minus certitudinem calculi TYCHONICI, quae mihi medium Solis motum deserturo pro argumento opponebatur, non tantum imitarer sed etiam superarem.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
