Latin
CAPVT XIX
Kepler, Astronomia nova 112
Unproofread scanNot analysed yet
Eccentricitas igitur eccentrici verissime (indicibus latitudinibus acronychiis) versatur inter 8000 &9943, qualium radius orbis eccentrici At hypothesis nostra ex observationibus acronychiis longitudinum extructa prodebat eccentricitatem eccentrici 11332, diversam longe ab eo quod est inter 8000 &9943 loco fere medio. Ergo falsum oportet esse aliquid eorum quod assumpseramus. Assumptum autem erat: orbitam, qua Planeta transiret, esse perfectum circulum: esse in linea apsidum punctum aliquod unicum in certo &constante intervallo a centro eccentrici, circa quod punctum aequaHorum igitur libus temporibus Mars aequales angulos conficiat. alterutrum aut forte utrumque falsum est. Nam observationes usurpatae falsae non sunt. Valet autem eadem demonstratio etiam contra hypothesin illam, quam constituunt observationes ad oppositum medii motus Solis reductae: quia latitudines tempore inter utrumque articulum intermedio manent proxime eaedem. Quare iis eccentricitas eccentrici ostenditur 9943, quae tamen supra cap. v. ex restitutione BRAHEANA assumpta fuit 12600 vel in aequante PTOLEMAICO 12352, qualium tota aequatorii puncti eccentricitas 20160 vel 19763. PRO schematis nostri transformatione ad formam PTOLEMAICAM sit DE linea apsidum, A terra, D.E. centrum epicycli in summa &ima apside: &ex D atque E punctis educantur versus Atellurem rectae paralleli ad BC planum eclipticae: in quibus sumantur DF, EG, radii epicycli, aequales ipsi BA, AC: &Planeta in F &G. Erat igitur FDA inclinatio aequalis inclinationi BAD, &linea visionis AF cum pristina BD parallelos. Quare &DAF &HBD visa latitudo eadem. Idem de triangulis ACE &EGA congruis dicendum. Itaque demonstratio &quantitates linearum correspondentium eaedem. Occurret lectori dubitatio, quare epicycli Martii semidiametrum faciam inaequalem sibiipsi, nempe DF lonRespondeo giori BA, &EG breviori CA, aequalem. ex parte prima, fieri hoc propter transpositionem observationum ab oppositione cum medio Solis ad oppositionem cum apparente Solis. Quod si maneamus apud medium motum Solis (pugnat enim praesens argumentatio etiam tunc), manebunt DF &EG aequales hucusque saltem. Sed vide de hoc partem primam cap. VI. Pro forma BRAHEANA, relicto alterutro triangulo, puta DBA, ut sit B terra immobilis, A Sol anno MDLXXXV, continuetur AB, ut BH sit ipsi AC aequalis: sitque H Sol anno MDCIII in Ià ip: &ipsi AE fiat aequalis ¶llelos HI in partes easdem, ut sit Oars perigaeus in I, apogaeus in D; ecliptica HBA; inclinatio BHI, BAD: latitudo perigaea IBA, apogaa DBH. Rursum igitur summae DA &HI prodibit eadem, cujus DK dimidium &KA Sola differentia haec, quod PTOLEMAEO plaeccentricitas. num epicycli, TYCHONI planum eccentrici, transponitur a Septentrione in Austrum, &contra, manens sibiipsi paralleson: in COPERNIco manet utrumque eodem situ.