# Astronomia nova 113

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/113

Interim & hoc nota. Compositam eccentricitatem inveneram capite xvi. 18564. cujus dimidium 9282, est inter 8000 & 9943 loco fere intermedio. At docuerat nos & PTOLEMAEVS (ut supra dictum), dimidium ejus quod ex acronychiis sitibus inveniretur dandum esse eccentricitati eccentrici. Non igitur nihil fuit quod ipsum permoverat: nec temere nobis est repudianda haec bisectio, cùm de ea testentur latitudines observatae. At contra si bisecemus inventam 18564, loca quidem circa longitudines medias eccentri acronychia sat praecise repraesentabimus, atnon aeque loca circa octantes & versus apsidas. Exempli causa sit anni MDxeIII oppositio. Anomalia simplex capite praecedente fuit §. 11. 3. 16. Multiplico sinum ii. 3. 16 scilicet 19174119282. prius erat in 7232 multiplicandus. prodit sinus 17δ0 arcus ἱ. i. 1, sen partis aequationis. qui additus ad 1i. 3. 16, efficit semiaequalem anomaliam §. 12. 4. 28. cujus complementum 167. 55. 32: dimidium 83. 57. 46. Cujus tangens 945500 circiter, in gozis distantiam peribeliam multiplicatus & per 109282 apheliam vicißim divisus producit tangentem 78.4880. Cujus arcus 82. 44. 26. ablatus a priori 83. 57. 46. relinquit i. 13. 26 aequationis partem alteram. Quae addita ad anomaliam semiaequatam, & haec ad aphelium, refert Planetam in 12. 13. 37 X: ubi differt a priori hypothesi tribus scrupulis, & sit ab observatione habita remotior. Debust enim esse 1agr. 16 min. K. Id luculentius apparet in 17es anno M DLXXXII. Nam adhibita hisectione cadit ars in 17. 4 1/2e2, differtque hic calculus a nostro 73 minutis circa 45gradum ab aphelio, ab observatione vero 9 minutis. Atque ex hac tam parva differentia octo minutorum patet causa, cur PTOLEMAEVS, cum bisectione opus habuerit, acquieverit puncto aequatorio stabili. Nam si aequantis eccentricitas, quantam indubie poscunt aequationes maximae circa longitudines medias, bisecetur, vides omnium maximum errorem ab observatione contingere VIri minutorum, idque in Marte, cujus est eccentricitas maxima; minorem igitur in caeteris. PTOLEMAEVS vero profitetur, se infra x minuta seu sextam partem gradus observando non descendere. Superat igitur observationum incertitudo seu (ut ajunt) latitudo, hujus calculi Ptolemaici errorem. Nobis cum divina benignitas TYCHONEM BRAHE observatorem diligentissimum concesserit, cujus ex observatis error hujus calculi ProLEMAICI VIII minutorum in Marte arguitur; aequum est, ut grata mente hoc DEI beneficium & agnoscamus & excolamus. In id nempe elaboremus, ut genuinam formam motuum coelestium (his argumentis fallacium suppositionum deprehensarum suffulti) tandem indagemus. Quam viam in sequentib. ipse pro meo modulo aliis pibo. Nam si contemnenda censuissem 8 minuta longitudinis, jam satis correxissem (bisecta scilicet eccentricitate) hypothesin cap. xvI inventam. Nunc quia contemni non potuerunt, sola igitur haec octo minuta viam praeiverunt ad totam AS TRONOMIAM reformandam, suntque materia magnae parti hujus OPERIS facta.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
