Latin
CAPVT XX
Kepler, Astronomia nova 114
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XX. Ejusdem hypotheseos redargutio per observationes extra situm acronychium. VNC ad alterum argumentum accedam, quo falsa demonstratur capite xvii inventa eccentrici eccentricitas (non obstante, quod veros exhibet longitudinis motus): nempe ex observationibus aliarum cum Sole configurationum extra oppositiones, quoties Planeta in apsidibus eccentrici versans observatus fuit. Anno MDC D. +&Martii circa mediam noctem visus est Mars in 29. 12/2 a cum latitudine 3. 23. Bor. Fuit ejus longitudo media per nostram additionem correcta 4. 29. 14. 58. aphelium vero in 4. 29. 2. 45. Igitur anomalia o. o. 12. 12. Quae requirit aequationem 2 subtrahendam per hypothesin locorum eccentricorum supra constitutam. Igitur locus Martis eccentricus in 2§. 13 8: Solis locus in 25. 45. 51x. In schemate sit A Sol, B CNars, C terra. Erit igitur ex subtractione CB(29. 12 1/2 63) ab AB (29. 13 6Jangultu CBA3O. 6. 36: ex subtractione vero cA(25. 45. 51*) a GB (29. 12. 36 =)erit BCA1Σ3. 26. 39. Vt autem CBA ad CA, sic BCA ad BA. Est autem CA distantia Solis à terra ex TYCHONIS tabula 99302 (quae etsi vitiosa, tamen veritas hanc inter &I00000 consistit, ut infra cap. xxx audiemus). Ergo AB foc In perihelio sumatur observatio, quae est habita anno MDXCIII D. XXX Julii sequentis noctis hora 1 M. XLV. Inventus est Mars in 17. 39 X cum latitudine 6. 6' Austrina. Longitudo media Martis 16. 26. 16. 38. Aphelium 4. 2§. 55. 43. Abest igitur Mars a perihelio 2. 39. 5. partibus, quibus per hypothesin supra inventam competunt 32 aequationis subtrahenda, ut sit locus eccentricus Martis 10. 25. 44. 36, locus Solis appaδι ι In schemate continuetur BA in D: &sit AD in 25. 44. 362, ED vero in ergo AED 149. 25. 36. Vt autem EDA ad EA, sic AED ad AD. Est autem EA distantia Solis à terra ex TYCHONIS tabula 102689. vitiosa quidem, sed tamen certo major quam 100000. Ergo AD est inter 140080 &136409. Sed cum stella Martis 22 gradibus distet à peribelio, brevior erit AD in ipso perihelio circiter 15. itaque inter 140065 &136394. Vtraeque vero cum apogeae tum perigeae sunt augendae, eo quod hae per observationes ad eclipticam retatas computatae sint. Itaque AD &AB sunt lineae in plano eclipticae. Qua de re cape hoc