Latin
PROTHEOREMA
Kepler, Astronomia nova 115-2
Unproofread scanNot analysed yet
eccentrici est inter 8377 &10106. At nostra hypothesis postulabat. 11332, quae utramque illarum superat. Ergo falsum postulabat Nec te moveat quod altera 10106, quae extructa est ex usurpatione ipsarum AC &AE aequalium, propiuscule ad 11332 accedit. Nam cum hic observationes ad Solis apparentia loca expenderim, eccentricitatem ex ipso centro corporis Solaris extruxerim: non erunt igitur AC, AE, aequales. quare eccentricitas haec multo minor quam 10106. &omnino esset 8377, si distantiae Solis aterra 99302 &102680 rite haberent, quas adhibere pro 100000, &,100000, demonstrationis hujus necessitas cogit.