# Astronomia nova 115-2

Kepler, Astronomia nova, PROTHEOREMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/115-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/115-2

eccentrici est inter 8377 & 10106. At nostra hypothesis postulabat. 11332, quae utramque illarum superat. Ergo falsum postulabat Nec te moveat quod altera 10106, quae extructa est ex usurpatione ipsarum AC & AE aequalium, propiuscule ad 11332 accedit. Nam cum hic observationes ad Solis apparentia loca expenderim, eccentricitatem ex ipso centro corporis Solaris extruxerim: non erunt igitur AC, AE, aequales. quare eccentricitas haec multo minor quam 10106. & omnino esset 8377, si distantiae Solis aterra 99302 & 102680 rite haberent, quas adhibere pro 100000, &, 100000, demonstrationis hujus necessitas cogit.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
