# Astronomia nova 115

Kepler, Astronomia nova, PROTHEOREMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/115

PROTHEOREMA SAEPIVS INFRA VSVRPANDVM Observationibus stellae MARTIS ad eclipticam relatis, & per eas lineis in plano eclipticae investigatis, ostendere longitudinem linearum, quae iis e regione in plano orbitae propriae respondeant. Exponatur BAD linea in plano eclipticae, & per A, quae Solem seu centrum mundi denotat, ducatur rectu LAM in plano orbitae, ut stella sit in L & M. Sit autem terra in C, & triangulum CAB pars plani eclipticae, ad quod planum trianguli LBA intelligatur rectum: & connectantur puncta C.L. B: continuenturque lineae ad superficiem sphaerae Fixarum, AB in β, AL in λ, AC in x sintque * βarcus eclipticae, QA arcus circuli latitudinis, xλarcus transversus. Igitur observatio loci stellae sub Fixis refertur ad eclipticam, traducto arcu circuli latitudinis ad eclipticam Xβ recto per locum stellae visum: & triangulum CLB est pars de plano illius circuli. Sed & Aβ ponitur circulus latitudinis ad eclipticam xβrectus. Duorum igitur circulorum ad eandem eclipticam rectorum plana (CLB & LBA) sese mutuo secant per lineam LB. Quare per XIX undecimi EVCLIDIS sectionis linea LB perpendicularis erit ad planum eclipticae CBA ejusque lineam BA, hoc est, LBA erit rectus. Inventa igitur longitudine BAin ecliptica, & cognito angulo LAB, non poterit ignorari longitudo LA quaesita. quod erat faciendum. In praesenti igitur negotio, cum inclinatio seu angulus LAB sit i. 48 hoc loco, ergo LA est in praesenti dimensione longior per 82 particulas quam EA, & AM per 72 longior quam AD. Correctaeigitur Apogeae fient 165762 vel 166928 AL Perigeae 14013ZVel LGACCAM Summae Dimidia Eccentricitas Transpositis his numeris, ut ex KL vel KM fiat 100000, eccentricitas

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
