Latin
CAPVT XXI
Kepler, Astronomia nova 118
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXI. Causa, cur falsa hypothesis verum prodat &quatenus? DRRO quia EGO axioma hoc Dialecticorum, EX FALSO VERVM SEQVI, vehementer odi, propterea quod eo CoERNICI (quem sequor magistrum in hypothesibus universalioribus systematis mundani) jugulum petatur: operae precium putavi lectori ostendere, quomodo hic ex falso verum sequatur. Primum jam vidisti, non plane verum sequi. Cum enim iter Planetae per unum eccentrici planum duobus modis consideretur: nempe &ratione longitudinis sub certis gradibus &minutis zodiaci circuli, &ratione altitudinis seu distantiae a centro mundi quod circumit, quam aliis zodiaci locis exhibet aliam: nostra falsa suppositio invexit quidem Planetam debitis temporibus in debita loca longitudinis, atnon debitam ei praestitit altitudinem. Non igitur plane verum sequebatur ex falsa hac hypothesi. Deinde non ideo idem est effectus (circa solam etiam longitudinem) &verae hypotheseos adhuc incognitae &falsae a nobis assumpte, quod ad sensum effectus idem videtur. Potest enim minimum aliquid deesse quod sensus non capiat. OCCASIONES autem, quibus fieri potest ut falsa hypothesis veram aemuletur intra sensus subtilitatem circa longitudinem, jam demonstrabo. Per A centrum mundi rectu MP ejiciatur in oppositas Zodiaci partes, puta in 29 grad. &&tae. Et esto, ut per veram aliquam hypothesin Planeta dimidio sui temporis inter lineas AM &AP versetur ad sinistram, dimidio reliquo ad dextram, sic ut semper post dimidium temporis restitutorii sit in lineis (AM, AP) alternis: &hic particularis effectus verae hypotheseos sumatur exprimendus per aliam aliquam inventam hypothesin. Itaque qualiscunque circulus aut via alia tortuosa scribatur centro in linea MP suscepto, dummodo is A centrum mundi complectatur &à linea MP in duo aequalia secetur.