Latin
CAPVT XXI
Kepler, Astronomia nova 119-2
Unproofread scanNot analysed yet
circulum OP. &ubi haec recta secat rectam MP, ibi ponere possemus punctum aequalitatis motus circuli OP, sic ut motus circuli OP fiat inaequalis, tunc obtineremus etiam lineas AK, AL. Sed quia genius quidam nos jubet simplicissima &aequabilissima eligere, ideo quaeremus circulum, qui circa suum centrum moveatur aequaliter, qui nobis efficiat quod est Constitutis igitur partibus in AK, AL, aequalibus ab A inpropositum. ceptis, scilicet AK, AL, connectuntur puncta KL, recta secante MP in C: ¢ro C spacio CK scribatur circulus eccentricus MN, cujus motus sit circacentrum regularis. Repraesentabit haec hypothesis Planetam debito loco, in lineis quatuor AM, AN, AK, AL. At non haec hypothesis sola sed multae aliae hoc possent facere, quia generale hoc habent &verissimum quidem, ut punctum aequalitatis motus sit in linea, quae loca Planetae in lineas AK, AL, incidentis connectat, ejusque eo puncto quo secat haec linea MP.