# Astronomia nova 119

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/119

Fiet quod est propositum, Planeta circulum aequabili motu (qui circa unum aliquod punctum in linea MP seu fixum seu vagum regularis sit) emetiente: ut si centro A scribatur & aequaliter moveatur OP circulus. Est igitur aliquid omnibus his circulis aliisque figuris commune, per quod id obtinetur quod erat propositum, nempe hoc: ut centrum mundi ambiant, & circa aliquod punctum in linea MP regulariter eant. Jam figura vel circulus hic vel ille, punctum aequalitatis hoc vel illud, ex iis quae sub eodem genere comprehenduntur, falsum esse potest. At efficiebamus quod erat propositum, non per hanc falsam speciem, sed per id quod in hac usurpata falsa specie generale verum inerat Progrediamur jam, & sit ut Planeta post quartas temporis in lineis AM, AK, AP, AL versetur, nempe existentibus MAK. MAL. minoribus quam sunt recti anguli. Hic igitur prior circulus OPaberrabit apud latera. Quia enim ponebatur circa centrum A regularis, acta igitur recta per A, quae sit perpendicularis ad MP, nempe vx, fienL MAV. MAX. menjurae quartarum temporis. Ac proinde haec hypothesis reponeret Planetam in lineas AV, AX: debuit in AK, AL. Ac cum experientia testetur, motus Planetarum circulos certissime affectare (etsi non plane eos forsitan assequantur), sitque hujusmodi motuum natura, pedetentim intendi remittique, nihil admittere subitaneum: error igitur hujus hypotheseos circuli OPà linea AM paulatim incipiet, inde magis magisque augebitur, & in AK fiet maximus, iterumque paulatim evanescet in AP. Ergo hypothesis aequabilis & concentrica OP nuspiam plus peccabit quam in AK, AL, angulis KAV. LAX. qui sunt in Marte graduum 10 1/3. SIT IGITVR jam alia hypothesis, quae nobis insuper etiam lineas, AK, AL, exhibeat. Rursum autem variae esse possunt hypotheses, quae id efficiant. Nam possemus connectere puncta, ubi AK, AL, secant

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
