# Astronomia nova 12.1-4

Kepler, Astronomia nova, 12.1 to 12.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/12.1

CAPVT III. De aequipollentia & conspiratione diversarum visionum, & diversarum quantitate hypothesium, ad efformandum unum & idem Planetae iter. QVITVR ut ostendam, quomodo idem hic Planetae motus, in se manens aequalis, aliam tamen atque aliam speciem prae se ferre possit, &, quomodo hic ambae formae aequipolleant. Centris A & y, intervallis vero NC, ve, aequalibus, scribantur circuli CD, E, quibus agantur CRSEY, per centra, paralleli ad invicem: atque ad has inclinentur ductae per centra aliae, AB, γδ, itemque AD, γζ, itidem paralleli Scribatur etiam ex Bepicyclus intervallo BE, itidemque ex D intervallo aquali De, & collocetur Planeta in E & C, ut DC & AB sint paralleli. Eidem intervallo BE, aequale constituatur in linea δy, quod sit 7β, CI in partes ipsi d contrarias; & connectatur & cum A, Ccum β. Aequipollebunt igitur hypotheses per praemissum caput: & oculo in A & B constituto, aequales erunt EAG, SOZ aequales etiam EA, S βitem GA, (β denique arcus EG & ô (aequales. Scribatur sam ex RCD epicyclus minor, intervallo BI, CF, DH: & continuetur AC in F: sintque CE paralleli BI, DH: & collocetur sidus in IFH. Rursum igitur per cap. 11. circulus IFH aequalis erit circulo δ (. Arcum igitur IF extende ex puncto &, ut terminetur in e: & ab e per γ duc ey, ut ey sit parallelos ipsi CA: & intervallo CF, aequale constituatur in linea eγ, quod sit γα, in partes ipsie contrarias: & connectatur 1 & H cum A, sic d & Ccumae. Rursumigitur aequipollebunt hypotheses per praemissum caput: & oculom A & a constituto, aequales erunt FAH, Eα ζ sic FAI, εαδ aquales etiam FA, eà sic HA, ζα & IA, δ à denique arcus FH & e Caequates & similes, ut & FI & EO, ex constructione. Manente itaque via sideris eadem, oculo vero translato ex β in α, diversae sequentur apparentiae, idque iisdem temporum momentis. Nam δ ( loca eadem diversimode inspiciuntur exβ & exa. Vicissim manente oculo in K, & quantitate vae sideris EG, H, sitro ejus mutato, iursum sidus apparebit locis diversis, etsi eodemiti loco consistat, quia totum iter translatum est.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
