# Astronomia nova 12.5-7

Kepler, Astronomia nova, 12.5 to 12.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/12.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/12.5

Cum ergo Planeta, sive ex à inspiciatur sive ex β, utrinque eodem momento in δ sit vel in /, & vero hypotheses aequipolleant; quare & IE loca diversorum epicyclorum eodem momento a Planeta possideri dicendum est, itemque & GH. Hoc tantummodo discriminis est, quod in primo schemate, oculo manente iter Planetae per variationem epicycl situ suo emovetur: in secundo vero schemate, itineri Planetę situs quoque idem manet, oculi vero situs tantundem mutatur in plagam contrariam Potest tamen, si necesse est, & illic iter & hic oculus manere, transposito quod jam manet, per demonstrata superioris capitis. VSVS hujus demonstrationis sequetur infra: nimirum, si prima inaequalitas superiorum Planetarum salvari posset per capitis secundi hypothesin simplicem, tunc nulla oriretur difficultas, sive quis hanc inaequalitatem examinaret in media sive in apparenti oppositione cum Sole. nam iter maneret revera idem, & Planeta esset utrinque in iisdem punctis itineris ad quodvis momentum. tantummodo situs hujus itineris per spacium eccentricitatis Solis mutaretur in primo schemate: in secundo etiam (situ manente) punctum, unde computatur eccentricitas, tantundem transponeretur. IN PHYSICA consideratione manent superiora, mutantur tantum quantitates in intentione virtutum motricium.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
