# Astronomia nova 12

Kepler, Astronomia nova, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/12

Prius vero schema Physice sic explicatur, ut concipiatur virtus aliqua motrix, quae se ipsa sine corpore, in B concentrico, aequali virium contentione circumeat circa corpus in A, aequalesque ab eo tucatur distantias; altera virtus sit in ipso C corpore Planetae, quae virtutem incorpoream in B animadvertere, suamque ad eam propinquitatem aestimare & tueri, denique & eam circumire aequabiliter possit. Rursum itaque haec virtus in pluribus occupabitur. Sed & per se incredibile, virtutem aliquam immateriatam residere in non corpore, moveri in loco & tempore, nec tamen habere subjectum, se ipsam inquam movere de loco in locum. Atque ego horum absurdorum assumptione hoc ago, ut tandem obuineam, non possefieri, ut omnis motuum caussa vel in corpore Planetae vel alias in orbe ejus inhabitet, viamque struam ad formas motuum alias faciliores persuadendas. HAEC explicavi ὑθετκος, si nempe Astronomia de schematibus his testetur, quod iter Planetae sit talis perfectus circulus eccentricus; quae si quid aliud invenerit, speculationes quoque Physicae mutabuntur. In hac igitur hypothesium aequipollentia, non tantum apparentes anguli ad A, à, sed ipsa etiam verissima Planetarum itinera per auram aetheriam, manent eadem utrinque. Qualem enim & quantum arcum Planeta conficit ex C in E circa angulum CAE, talem & tantum conficit etiam ex y in e circa aequalem γαῦ angulum

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
