# Astronomia nova 120

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/120

Cumque ex praemißis absorpserit haec hypothesis errorem omnium maximum hypotheseos prioris OP, nempe KAV, LAX, circa quartas temporis, nec novum errorem committat (cum circa AM, AP, priori aequipolleat); quare si haec hypothesis adhuc peccat, id multo minus erit peccatum quam KAV. Et quia in CM, CN, CK, CL, officium fecit; peccatum (si quod superest) recedet in quatuor loca inter jam dicta intermedia, fietque circa octavas partes temporum, cum in c sit temporis mensura. Bisectis igitur MEK. KCN. angulis ducantur per C duae nova lineae secantes circumferentiam in Q T.R. S: erit circa haec punctu error maximus, si quis est. Referet autem haec hypothesis Planetam circa octavas temporum in lineas AQ. AR. AS. AT. Sit jam (ut in Marte) ut non debeat Planeta post octavas temporis restitutorii apparere in liness AQ, AR, AS, AT: sed illic in lineis AF, AE, superioribus, hic in AG, AD, humilioribus. Ergo si prius error KAV fuit 10) graduum, jam error KAF vix erit paucorum scrupulorum. Deprehenditur autem in Marte QAF vel RAE 9 circiter scrupulorum, sed SAG vel TAD circiter 25 scrupulorum. TERTIO igitur & haec hypothesis corrigatur. quod ut varie (& nominatim per librationem puncti C in linea GA) fieri potest: ita nulla religione impedimur, punctum aequalitatis C fixum retinere in distantia CA ob angulum KAV, & Planetae viam etiamnum retinere circularem. Quae tria ex arbitrio suscepta, non demonstratione evicta, cogent nos eccentrici centrum ex C puncto aequalitatis motus deprimere in B, ut sit HIpro MN, & corpus Planetae ex Q.R. S. T. discedat, manens tamen in lineis CQ, ER, ES, CT (quia apud C manet dimensio temporis), veniatque in signa F.E. G. D. & fiant QE, ER, SG, TD tantae, ut QAF, EAR fiant 9 scrupulorum, & SAG, TAD 28 scrupulorum. Hoc facto absorptus erit & ille error in octavis temporum, & hypothesis octo locis justissimam exhibebit longitudinem. Quare iterum si quis restat error, is erit in sedecimis temporum, locis intermediis. At quia tertius hic eccentricus HI tam primo aequipollet in locis AM. AP, quam secundo in locis insuper AK. AL: nullum igitur novum ingerit errorem. Et quia secundi error erat maximus in octavis temporum qui jam est absorptus, restabit igitur in sedecimis de veteri errore error multo minor. Quod si proportione utamur: ut quia primi eccentrici erior fuit 102 graduum, secundi error 9 vel 28 minutorum, nempe illius septuagesima & vicesima quinta pars, jam iterum totuplos faciamus secundos errores tertiorum: planè intra sensuum defectum negocium coegerimus etiam circa sedecimas temporis. ITA VEL IAM patet, quatenus & quomodo verum sequatur ex falsis principiis: nempe id, quod in hisce falsum, speciale est & abesse potest; quod vero necessitatem affert veritati, sub generali ratione verum omnino & ipsum est.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
