Latin
CONCLVSIO SECVNDAE PARTIS
Kepler, Astronomia nova 128-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce magnam differentiam prosthaphaerescon orbis annui, cum tamen anomalia commutationis utrinque eandem polliceatur. Causam indicat nobis hypothesis COPERNICANA. TERRA in D &I putabatur aequaliter distare a c puncto aequalis motus: invenitur vero distare inaequaliter, ut centrum ejus circuitus sit in B versus A SoLEM Per aequipollentiam igitur epicyclus Hi in forma PTOLEMAInon aequaliter circumjectus est puncto F, cujus viam eccentricam nobis acronychiae observationes describebant, &cirea quod motus epicycli regularis est. Et vergit G centrum epicycli ad E in partes perigei Solaris. In TYCHONICA similiter KL deferens SYSTEMATA Planetaria non aequabiliter ambit C TERRAM, circa quam motus illius orbis regularis est, sed vergit M centrum ejus circuitus in partes perigaei Solis.